- CANCER
- I.CANCERPoetae Tragici nomen.II.CANCERaquatile animal, de quo Plin. l. 9. c. 31. Vivunt petrosis locis, cancri mollibus. Hieme aprica litora sectantur: aestate in opaca gurgitum recedunt --- Cancrorum genera, carabi, astaci, maeiae, paguri, heracleotici, leones, alia --- Carabi caudâ a ceteris cancris distant. In Phoenice hippae vocantur, tantae velocitatis, ut consequi non sit. Cancris vita longa: pedes octoni, omnes in obliquum flexi, feminae primus pes duplex non simplex. Praeter bina brachia denticulatis forcipibus. Superior pars in primoribus his movetur, inferiore immobili, dextrum brachium omnibus maius. Uviversi uhi aliquando congregantur, os Ponti evincere non valent: quamobrem regressi circumeunt, apparetque tritum iter. --- In pavore et retrorsi pari velocitate redeunt. Dimicant inter se ut arietes, adversis cornibus incursantes etc. Apud Sinenses, sunt cancri marini, inter urbem Kaocheu et Insul. Hainan, qui, ubi ex aqua extrahuntur ac aerem sentiunt, continuo, servatâ tamen antiquâ figurâ ac lineamentis, lapidescunt, durissimum lapidem referentes. Illis similes in lacu quodam eiusdem Insulae, quos Sinenses et Lusitani contra calidas fehres adhibent. Auctor Anonymus Sinae et Europae, c. 41. ubi de Amphibiis. A' cancro gemmae nomen, vide Carcinias.III.CANCERspecies machinae bellicae, de qua sic Auctor Chronici Colmat. A. C. 1300. Expugnavit Rex hanc civitatem per duo vaesa (instrumenta) concava, quae faciebant artisices sapientes. Unum vas Cattus vocabatur, alind Cancer. Erant haec vasa longa, quadrata, ex omni parte laterum clausa: versus terram nullum munimen habebant, sed versus caelum de sortibus ac spissis tahulis tectum, machinarum lapides minime metuebat --- Fuit Cancer instrumentum magnum, sorte pariter ac ponderosum. In eo erat trabs magna, pariter longa, in una parte grossa, in altera parva. Ingrossiori parte sive in capite, fuit ferrô forti circumdata et in fronte ipsius Cancri fortissme colligata. Haec trabs super quaedam instrumenta iacuit, quod facile moveretur. Hic Cancer cum ad murum pervenisset, octoque in circulos, qui in trabe erant, funes immisissent, ex paucis ictibus pro magna parte cadere coegerunt. Et mox, Ex parte terrae fuerunt obsessi per Cattum atque Cancrum: quia solus Cancer quingentos homines occupabat. In Consuetud. Baionensi, pro specie armorum Escrevisse quoque usurpatur; quae vox Gallis itidem cancrum notat, vide Car. du Fresne Glossar.IV.CANCERunum est ex 12. Zodiaci signis, a quadam Cancri piscis similitudine ita dictum; eo quod Sol in mense Iunio signum hoc perambulans, paulatim incipit a nobis recedere, et cursu retrogradô ferri in modum Cancri. Refert Hyginus hunc fuisle Cancrum, qui a Iunone in Herculem cum Hydra Lernaea pugnantem immissus fuit, qui cum pedem eius momordisset, ab Hercule occisus, et a Iunone inter sidera collocatus est, quod itidem testarur Germanicus, in ἀνεκδϚ´τοις.Te quoque fecundam meteret cum cominus HydramAlcides, ausum morsu contingere, bellôSidere donavit, Cancer, Saturnia IunoNumquam oblita sui, numquam secura novercae.Vide Caesium, Astron. Poet. in Cancro. Virg. Eclog. 10. v. 68.Aethiopum versemus oves sub sidere Cancri.Unde rapidus Cancer dicitur Statio, Theb. 4. v. 776. Et torrens Lucano l. 8. v. 851. Cicero in Arateis:Clarô collucens lumine Cancer,In quo consistens convertit curriculum Sol.Proximum geminis signum est. Ovid. Fast. l. 6. v. 727.Sol abit e geminis, et Cancri signa rubescunt.Nic, Lloydius. Nota eius Latinis sic habet 69. At Graecis aliud instar gerit; quam ex priote corruptam esse, dubium non est. Graeci Mathematici et Chymici eâ figurâ ἡμερονύκτιον exprimunt, quâ Latini signum Cancri: Nempe diem unum sic designant 6. dies plures 66. noctem sic 9. plures noctes, 99. Diem vero cum nocte 69. Salmas. ad Solin. p. 1236. et 1237. Coeterum de Cancrorum piscium natura, vide late agentem Plinium, d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.